VOTIVI Nummi

VOTIVI Nummi
VOTIVI Nummi
qui Vota publica nuncupata, suscepta, et soluta, pro salute Principis, in Inscr. suis praeferunt, vel quod iis, quibus suscepta sunt annis, cusi ac formati, id nomen accepêre. Et quidem, ut Votorum istorum origo ab ipsis primordiis repetatur, scribit, l. 53. Dio, Augusto, cum primum decennium exivisset, aliud quinquennium, atque eô circumactô, rursum aliud quinquennium, post decennium, ac aliud item eô finitô decretum esse, ut continuatis decenniis, per totam vitam, summam obtinuerit Imperii: eamque ob causam posteriores quoque Imperatores licet non ad certum tempus, sed ad vitam, Imperium iis esset delatum, id deinceps observâsse, ut singulis decenniis festum, pro eius renovatione, agerent, quod πανήγυριν δεκαετηρίδα Xiphilivus, et δεκαετοῦς πανήγυριν Eusebius vocat, Orat. de Laudibus Constantini. Sic Severus Imperator, Imperii hâc periodô decursâ, congiaria et annonas militibus distribuit populoque Circenses dedit, apud eundem Dionem; sic alii, apud alios, quam in rem quaedam supra iam diximus, ubi de Decennalibus. Sed postmodum obtinuit, ut Vota publica pro Decennalibus feliciter auspicandis et ineundis ederentur cuiusque decennii initiô, quod ex nummis potissimum Antonini Pii colligitur, quorum alii, PRIMI DECENNALES; alii, SECUNDI DECENNALES, praeferunt; alii, VOTA SOL. DECEN. II. alii denique, VOTA SUSCEP. DECENN. III. In aliis nude exstat, VOTA PUBLICA, ut Lucillae L. Veri uxoris, Hadriani, Septimii Seu. Caracallae, Macrini, Elagabali, Aliorum: in quibus omnibus sacrificium ferê semper effingitur, quod Vota eiusmodi, pro salute Principis et Imperii felicitate, cum sacrificiis, initiô cuiusque lustri aut decenii, exsolverentur, uti monet Car. du Fresne, in Constantinopoli Chr. ubi de Tribunali XIX. accubituum. Sic in gemma, quam habet Dactyliotheca MS. Lud. Chalucii, apud eundem, exstat figura sacrificantis specie, cum Inscr. VOTA. SUSCE. VICE. i. e. Vota sucepta Vicennaliorum etc. His verô, sub Imperatorib. Christianis, abrogatis, reliquae tamen sollennitates servatae, imo et novae excogitatae sunt, in quibus illa, ut offerrentur Imperatoribus ex more a Magistratibus munera, certa scil. aureorum solidorum vis, ab ipsis Principibus definita, quam in rem insignis exstat Epistola Symmachi ad Valentianum Iunior. l. 10. Ep. 26. Praeterea edebantur Circenses, rei de carceribus eximebantur, agebantur Deo gratiarum actiones, et distribuebantur per civitates pecuniae, ut habet Eusebius, d. l. Sed, quae singulis decenniis concipiebantur prius vota, postea singulis quinquenniis ex solvi coeperunt: unde Quinquennalium vel Quinquennaliorum votorum Inscr. in nummis manârunt, ita ut Quinquennalium vota primô initae dignitatis annô celebrata censeri debeant, Decennalium post exactum quinquennium, vel ipsô quintô exeunte annô, Quindecennaliorum exeunte decenniô, Vicennaliorum exennte decimô quintô annô, et sic deinceps; vide supra ubi de Quinquennalibus, Tricennalibus et Vicennalibus. Porro ex Nazarii Panegyrico videtur posse colligi, eum in Quinquennaliorum celebritate dictum fuisse; uti et alios: qui proin erant publica populorum vota, quorum edendorum gratiâ deligebantur Oratores diserti, qui in Principum laudes excurrerent, et felicia lustra vel decennia iis apprecarentur; votis ipsis in nummos relatis, in quibus voces FELICIA, FELICISSIMA, FELICITER, sape reperias additas. Qui mos ad Episcopos inde transiit, uti docent Viri erudiri. Imo obtinnit temporis processu, ut non felicia solum, sed et multa voverentur Decennalia, ut in Constantini M. nummo, ubi scriptum VOTIS MULTIS X. et in alio, VOTIS V. MULTIS X. rursum in alio, X. MULT. XX. etc. unde πολυχρογίου acclamatio videtur originem habuisse. Donec post exstinctam Theodosii familiam, eiusmodi Vota nummis adscribi desiere, uti docet Car. du Fresne, Dissertat. de inser. aevi Numism. num. 40. et seqq. ubi plura in hanc rem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • QUINQUENNALIA Vota — vide infra Votivi Ludi, et Votive nummi …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”